De Sirenibus.II - E-Prints Complutense

Anuncio
5
Iuxta sidus alteram Sirena gemma I saeculi a. Chr. n. vel I saeculi p. Chr. n. (imago II)
ostendit, sed haec Siren super lineam manet, quae non caelos, sed terram innuit, sicut
etiam spica, quam ad dexteram videmus, confirmat.6
Imago II: Siren iuxta stellam.
Neo-Eboraci, in Artium Musaeo Metropolitano, ©Photo SCALA, Florence
Nec dubium has aves cum humano capite Sirenas esse, si eas cum illa
comparamus, quam in hydria Attica Parisiis servata verbis ΣΙΡΕΝ ΕΙΜΙ (hoc est,
“Siren sum”) adscriptis depictam in imaginibus nostris IIIa, IIIb, IIIc, IIId videmus7:
6
Imago IIIa: Avis humano capite,
quam inscriptio sirena appellat
Imago IIIb: Avis humano capite, quam inscriptio Sirena appellat.
7
Imago IIIc: Avis cum humano capite, quam inscriptio Sirena appellat.
Imago IIId: Hydria attica, ubi avis humano capite “Siren” appellatur.
8
Nunc quod officium Sirenes in fabula Platonica haberent nobis exquirendum est.
Hanc quaestionem auxilio pertractemus alterius quaestionis:
b) Suntne apud Platona Sirenes spiritus sonorum stellarum?
Platonica fabula de Ere Sirenas primas caelestis musicae facit cantatrices.
Priusquam Aristoteles de fundamentis mathematicis Pythagoreae doctrinae de harmonia
mundana scripsit, illam harmoniam re vera musicam sonisque (φωνή, τόνος)
constitutam Plato fecit. Secundum autem Aristotelen, Pythagorei eiusdem sententiae
fuisse videntur.8 Itaque siquis sphaerarum harmoniam sicut planetarum motuum
mathematicam coaptationem intelligit, hic fabulam aliquam abstracta ratiocinatione
interpretari videtur.9 Quis autem talem fabulam concepit? Eratne ista fabula eadem,
quam Plato de Ere conscripsit? Quod si ita fuit, excogitavitne Plato fabulam totam, an
aliquae Pythagoreis ex fontibus hausit?
Musicae mundanae doctrinam certe antiquiorem esse quam Plato viri docti
agnoscere solent.10 Nos vero “musicae mundanae” verbis utimur, non “sphaerarum
musicae”, quoniam sphaerarum caelestium notionem (quam in fabula Plato subindicat)
non ante Eudoxi aetatem (CCCXCI – CCCXXXVIII a. Chr. n.) exstitisse videtur. Itaque
anachronice sphaerarum harmoniae doctrinam ipsi Pythagorae tribueremus. Harmonian
ipsam Pythagoras musice, non solum sicut “coaptatio” (sicut Meyer iudicaret)
intelligere potuit, quoniam verbum ἁρμονία cum musica significatione in aetate
Pythagorae invenitur.11 Paene certum est Platona musicae mundanae doctrinam e
Pythagoreis eius aetatis hausisse: cum ille Pythagoreis sententiam tribuit, musicen et
astronomian quasi sorores esse, forsitan doctrinam de harmonia mundana Pythagoreae
originis esse agnoscebat, id est: Pythagoreos, qui eius aequales essent, caeleste et
musicum systemata coniungere innuebat, quod fundamenta harmoniae caelestis
doctrinae praeberet.12
Quod ad caelestes apud Platona Sirenas attinet, illae ab antiquissimis
Pythagoreis fictae esse considerantur. Ad hanc sententiam confirmandam ἄκουσμα
adhibetur, a Iamblicho (saec. IV p. Chr. n.) laudatum, secundum quod oraculum in
Delphis τετρακτὺς est, scilicet harmonian, ubi Sirenes commorantur.13 Antequam id
ἄκουσμα quanti sit aestimemus, nobis erit declarandum, quid τετρακτύς, quid
ἁρμονία illic significent. Sextus ille Empiricus (saec. II-III p. Chr. n.) nobis auxilio est,
cum τετρακτὺν summam quattuor priorum integrorum numerorum (1+2+3+4 = 10)
9
esse dicit, ἁρμονίαν autem systema trium symphoniarum, quae Graece διὰ πασῶν,
διὰ πέντε, διὰ τεσσάρων appellentur. Τετρακτὺς et ἁρμονία eo coniunguntur, quod
quattuor primi integri rationes exprimunt inter chordarum longitudines, quae
consonantias edunt14.
Quod ad nexus inter tetraktyn et oraculum Delphicum attinet, Martianus Capella
tradit in Delphis nemorum susurrantibus flabris canoram modulationem melico quodam
crepitare appulsu. Nam eminentiora prolixarum arborum culmina perindeque distenta
acuto sonitu resultare. Quidquid vero terrae confine ac propinquum ramis adclinibus
fuerat, gravitas rauca quatiebat. At media ratis per anexa succentibus duplis ac
sesquialteris nec non etiam sesquitertiis, sesquioctavis etiam sine discretione iuncturis,
licet intervenirent limmata, concinebant. In hoc Boyancé rationem vidit initii
Pythagoreae sententiae: “Quid est oraculum in Delphis? Tetractys, id est, harmonía”.15
Si nunc coniunctionem inter tetraktyn, harmonian et Sirenas inspicimus,
difficile erit nobis nexum Sirenum cum tetrakty demonstrare. Locus autem Plutarchi
Sirenas cum tetrakty, quae Platonica vocari potest, sociat. Melius esset eam duplicem
tetraktyn appellare, namque ex duabus seriebus quattuor elementorum constat: prima
series unum continet tresque primos terminos geometricae progressionis cuius ratio duo
est (1, 2, 4, 8); altera series unum tresque primos terminos progressionis geometricae
cuius ratio tres est (1, 3, 9, 27). Hae sunt geometricae progressiones secundum quas
Demiurgus animam mundi dividit, ut Plato in Timaeo aperuit. Plutarchus vero censuit
Sirenas apud Platonem octo esse propterea quod primi divisores animae mundi etiam
octo sunt, si unum utraque serie ineunte iteratur.16 Sed hic Plutarchus excogitationes
Platonicas ex origine Pythagorea composuisse, potius quam doctrinas Pythagoreas
tradere videtur, e quibus Plato haurire potuisset. Id est: Plutarchus componere potuit
Platonicas Sirenas iuxta animae mundi proportiones, quarum notionum tantum aliquid
simile doctrinae de animae mundi proportionibus, scilicet Philolai doctrina de harmonia
mundi, apud Pythagoreos aetatis Platonicae agnosci potuit, ita ut ex ea Plato animae
mundi proportiones excogitaret17.
Caelestes autem Sirenas ab antiquis Pythagoreis etiam cultas esse difficile est
dictu, si ad eam doctrinam firmandam tantum sententia ab Iamblicho tradita (hoc est,
octo saecula post Platonem) affertur. Vtrum haec sententia iam in aetate Platonis
adhiberetur, in dubio manet, sed plerique viri docti adnuunt Pythagoreas sententias ab
Iamblicho Porphyrioque collectas iam Aristoteli notas esse.18 Sententia vero de
Sirenibus, quae eas sedem in tetrakty, id est in harmonia habere dicit, modum cogitandi
10
patefecit, qui sonitui animum quoddam divinum tribuat. Hoc in aliis Pythagoreis
sententiis quoque videri potest, et West priscorum hominum proprium censuit, quoniam
fides similes apud aborigines Polynesiae et Surinamiae inveniuntur.19 Itaque sententia
de Sirenibus iam ante aetatem classicam nota esse potuit.
Quae omnia tamen non sinunt ut nexum Sirenum cum stellis in Pythagorea
sententia agnoscamus, quam Iamblichus laudavit: haec sententia tantum nexum statuit
Sirenum cum Delphis et cum tetrakty, id est, cum harmonia. Sed, nisi fabula Eris nota
esset ei homini, qui sententiam de Delphis excogitaverit, vel in templo apud Delphos
imaginem mundi esse praesumeremus, nihil in ea sententia Pythagorea Sirenas
caelestibus hemisphaeriis sedentes faceret, nihil vero harmoniam illic laudatam
mundanam esse concederet. Alias dicam: Iamblichus, qui fabulam Eris novisset, Sirenas
in sententia sedem in caelis habere censeret; sed, si haec sententia ante Platonem
exstitisset, nihil in ea vel in eis, quae aequales eius crederent, existimare sineret Sirenas
illas cum caelis coniunctas esse. Hoc nostra quidem sententia Plato concepit, sententia
vero apud Iamblichum Pythagoreos ante Platonem Sirenas cum stellis vel cum caeli
regionibus coniunxisse non probaret.
Veri similius videtur Sirenas primum cum sonis musicis (id est cum harmonía,
sicut in sententia ab Iamblicho servata), deinde cum mundi orbibus coniunctas esse. M.
L. West dixit Sirenas in caelos translatas esse, ubi systema musicum cum caelesti
connexum est.20 Hunc nexum iam Pythagorei aetatis Platonis agnoverant.21 Etiamsi
fontem nullam aetatis Platonicae vel antiquiorem novimus, quae tetraktyn ad caelestia
referat, meminisse possumus systema mundi Pythagoreum, ab Aristotele descriptum, in
quo decem corpora caelestia adhibentur, quae summam tetraktyos a Sexto Empirico
laudatae elementorum (1, 2, 3, 4) aequant.22 Quae cum ita essent, facilius Sirenes super
mundi hemisphaeria sedentes effingi poterant, sicut apud Platona videmus, qui
numerum caelestium e decem in octo reduxit, Terram et Pythagoream Antichthona
praeteriens.23 Plato ita facere potuit, quoniam decem non aequat numerum sonituum
ullius Graecae harmoniae, neque inter eos numeros erat, qui consonantias exprimunt,
sed tantum summam eorum numerorum constituit, ut supra diximus.
Itaque coniunctio Sirenum cum caelestibus orbibus a Platone inventa esse potuit,
postquam Sirenes ad harmonian, sicut in Pythagorea sententia, relatae fuerunt. Theo
autem Smyrnaeus Pythagoreis opinionem tribuit Sirenas apud Platona sicut effigies vel
simulacra sonituum caelestium esse,24 sed hoc, omnibus testimoniis consideratis,
11
Platonis interpretatio Pythagorea esse videtur, potius quam Pythagorea doctrina ante
Platonis aetatem accepta.
Postquam novimus, quo modo Sirenes ad sphaerarum harmoniam relatae sint,
quid earum officium sit in somnio Eris nobis exquirendum est. Nostra quidem sententia
Theo Smyrnaeus recte dixit Sirenas imagines caelestium sonorum esse, sed antiqui has
Sirenas aliis modis, non inter se contrariis, interpretati sunt. Nos vero primum de
Sirenibus sicut animabus sub avium specie, postea de Sirenibus animarum ducibus
disseremus. Quamquam Plato non dixit Sirenas apud se animas vel animarum duces
esse, aequales eius iam ita censere poterant. Sicut postea videbimus, Sirenas animarum
duces facere ad allegorian Odysseae sicut iter animae pertinere poterat, et haec allegoria
forsitan in Platonis aetate iam nota erat et divulgata.
6
Specimen aliud stellae iuxta Sirena in imagine nostra II videas, quam Dominicus Musti, 1999, in imagine 4, et Eva
Hofstetter, 1997, in imagine numero 42 expresserunt (gemma est quae in Musaeo Metropolitano Novae Eboraci, 81,
6, 115, servatur). Forsitan plura testimonia inveniri possunt, si astrorum imagines in antiquis monumentis
inspiciuntur. Ita sciri posset, utrum puncta quaedam in Sirenum imaginibus antiquae et classicae aetatis effigies
astrorum sint; de hoc e. g. Yalouris, 1980, disseruit. Quod autem ad imagines in Lexico Iconographico Mythologiae
Classicae, s. v. “Astra”, “Planetae”, “Stellae”, et “Zodiacus”, attinet, nulla vero aliquid simile Sirenum effigiebus
(avis alae, instumenta musica) exhibet, Sol tantum adsidue aliger effingitur.
7
Attico-corinthia hydria ca. 580-500 a. Chr. n. depicta, in Musaeo Louvre servata est (Inv. No. E 869). Cf. Ernesti
Buschor, 1944, p. 44, imaginem 34; Hildegundae Gropengiesser, 1977, p. 591, imaginem 11; Corpus Vasorum
Antiquorum, Louvre (2) III Hd (ill. 12, 1 et 3; ill. 13); Evae Hofstetter, 1990, pp. 94 et 103 (A 88); Iacelinae
Leclercq-Marx, 1997, p. 16, imaginem 11; Caroli Marót, 1960, imaginem XIII, et Georgii Weicker, 1902, p. 20,
imaginem 13.
8
9
Arist. Cael., 290b 22-23 (ejnarmovnion givgnesqaiv fasi th;n fwnh;n feromevnwn kuvklw/ tw'n a[strwn).
Cf. Iacelinae Leclercq-Marx, 1997, p. 26, n. 124, ubi Armandi Delatte, 1915, pp. 260 et 276 memorantur.
10
Martinus Litchfield West, 1967, in p. 12; Guillelmus Keith Chambers Guthrie, 1962, in p. 295-301, et Gualterius
Burkert, 1972, in p. 351-2 (= 1962, in pp. 328-335).
11
4
Cf. Iohannis Burnet, 1930, p. 110; Bonaventurae Meyer, 1932, p. 47; Evangeli Moutsopoulos, 1959, p. 376 cum
n. 8, et Iohannis Pépin, 1986, cols. 594, et 609-10. Secundum Arist., Metaph., 1073 b 17-32, sphaerarum exemplum
ab Eudoxo excogitatum esse videtur (Eu[doxo" me;n ou\n hJlivou kai; selhvnh" eJkatevr ou th;n fora;n ejn trisi;n
ejtivqet∆ ei\nai sfaivrai"... tw'n de; planwmevnwn a[strwn ejn tevttarsin eJkavs tou sfaivrai"). Quid
Pythagoras harmonian appellaret, Bonaventura Meyer, 1932, in p. 47, sicut coaptationem interpretatus est, sed,
secundum Bonaventuram ipsum Meyer, 1932, in p. 54, aJrmoniva iam in saeculo VI a. Chr. n. (in quo Pythagoras
vixit) ad musicam referebatur: cf. Sapphus fragmentum 70, l. 9 Voigt, ubi tantum verbum χόρος, in l. 10, musicam
artem innuit), et Lasi fr. 1 Page (Davmatra mevlpw Kovran te Klumevnoiæ a[locon É melibovan u{m non ajnagnevwn
6
5
É Aijolivd∆ a]m baruvbromon aJrmonivan). Eduardus Zeller, 1919- 1923, I, in p. 463, n. 2, verbum aJrmoniva
intervallum quod etiam dia; pasw'n apud Pythagoreos significare dicit; cf. vero in saeculo IV-III a. Chr. n.
Aristoxeni Harmonicorum p. 46, l. 9-10 Da Rios (tw'n eJpta; ojktacovr dwn a}" ejkavloun aJrmoniva" ), et in saeculo
12
II p. Chr. n. Nicomachi Geraseni Harmonicorum, 9, 1, p. 252 Jan, ubi Philolai fragmentum 6b Huffman servatur
(aJrmoniva" de; mevgeqov" ejsti sullaba; kai; di∆ ojxeia'n: to; de; di∆ ojxeia'n mei'zon ta'" sullaba'" ejpogdovwi.
e[sti ga;r ajp o; uJpavta" ejpi; mevssan sullabav, ajp o; de; mevssa" ejpi; neavtan di∆ ojxeia'n, ajp o; de; neavta" ej"
trivtan sullabav, ajpo; de; trivta" ej" uJpavtan di∆ ojxeia'n: to; d∆ ejn mevswi mevssa" kai; trivta" ejpovgdoon: aJ
de; sullaba; ejpivtriton, to; de; di∆ ojxeia'n hJmiovlion, to; dia; pasa'n de; diplovon. ou{tw" aJrmoniva pevnte
ejpovgdoa kai; duvo dievsie", di∆ ojxeia'n de; triva ejpovgdoa kai; divesi", sullaba; de; duv∆ ejpovgdoa kai;
divesi").
12
Pl., R., 530 d 6-9 (Kinduneuvei, e[f hn, wJ" pro;" ajstronomivan o[mmata pevp hgen, w}" pro;" ejnarmovnion
fora;n w\ta pagh'nai, kai; au|tai ajllhvl wn ajdelfaiv tine" aiJ ejpisth'm ai ei\nai, wJ" oi{ te Puqagovreioiv
fasi kai; hJm ei'", w\ Glauvkwn, sugcwrou'men). Cf. Petri Boyancé, 1937, p. 101.
13
Cf. Iamb., VP, 18, 82: tiv ejs ti to; ejn Delfoi'" mantei'on… tetraktuv" : o{per ejsti;n hJ aJrmoniva, ejn h|/ aiJ
Seirh'ne".
14
S. E., M, VII, 93-95: h\n de; ajrch; th'" tw'n o{l wn uJp ostavsew" ajriqmov": dio; kai; oJ krith;" tw'n pavntwn
lovgo" oujk ajmevtoco" w]n th'" touvtou dunavmew" kaloi'to a]n ajriqmov" . 94 kai; tou'to ejmfaivnonte" oiJ
Puqagorikoi; pote; me;n eijwvqasi levgein to;
ajriqmw'/ dev te pavnt∆ ejp evoiken,
oJte; de; to;n fusikwvtaton ojmnuvnai o{rkon ouJtwsiv,
ouj ma; to;n aJmetevra/ kefala'/ paradovnta tetraktuvn,
paga;n ajenavou fuvsew" rJizwvm atæ e[c ousan,
to;n me;n paradovnta levgonte" Puqagovran ªtou'ton ga;r ejq eopoivounº, tetraktu;n de; ajriqmovn tina, o}"
ejk tessavrwn tw'n prwvtwn ajriqmw'n sugkeivmeno" to;n teleiovtaton ajphvrtizen, w{sper to;n devka: e}n ga;r
kai; duvo kai; triva kai; tevssara devka givnetai. 95 e[sti te ou|to" oJ ajriqmo;" prwvth tetraktuv" , phgh; de;
ajenavou fuvsew" levlektai parovs on kat∆ aujtou;" oJ suvmpa" kovsmo" kata; aJrmonivan dioikei'tai, hJ de;
aJrmoniva suvsthmav ejsti triw'n sumfwniw'n, th'" te dia; tessavrwn kai; th'" dia; pevnte kai; th'" dia;
pasw'n, touvtwn de; tw'n triw'n sumfwniw'n aiJ ajnalogivai ejn toi'" proeirhmevnoi" tevssarsin ajriqmoi'"
euJrivskontai.
15
Cf. Petri Boyancé, 1951, p. 422, et Martiani Capellae I, 11-12: Inter haec mira spectacula Fortunarumque cursus
motusque, nemorum etiam susurrantibus flabris canora modulatio melico quodam crepitabat appulsu. Nam
eminentiora prolixarum arborum culmina perindeque distenta acuto sonitu resultabant. Quidquid vero terrae confine
ac propinquum ramis adclinibus fuerat, gravitas rauca quatiebat. At media ratis per annexa succentibus duplis ac
sesquialteris nec non etiam sesquitertiis, sesquioctavis etiam sine discretione iuncturis, licet intervenirent limmata,
concinebant. Ita fiebat ut nemus illud harmoniam totam superumque carmen modulationum congruentia personaret.
12. Quod quidem exponente Cyllenio Virtus edidicit etiam in caelo orbes parili ratione aut concentus edere aut
succentibus convenire. Nec mirum quod Apollinis silva ita rata modificatione congrueret, cum caeli quoque orbes
idem Delius moduletur in sole hincque esse quod illic Phoebus et hic vocitetur Auricomus.
16
I. Platonica tetraktys a Plutarcho, De animae procreatione in Timaeo, 1017d 4 – e 1, describitur: hJ de; tw'n uJp o;
Plavtwno" ejkkeimevnwn ajriqmw'n tetraktu;" ejntelestevran e[schke th;n gevnesin, tw'n me;n ajrtivwn
ajrtivoi" diasthvm asi tw'n de; perittw'n perittoi'" pollaplasiasqevntwn: perievcei de; th;n me;n monavda,
koinh;n ou\san ajrch;n ajrtivwn kai; perittw'n, tw'n d∆ uJp æ aujth'/ ta; me;n duvo kai; triva prwvtou" ejpipevdou",
ta; de; tevttara kai; ejnneva prwvtou" tetragwvnou", ta; dæ ojktw; kai; eijkosiepta; prwvtou" kuvbou" ejn
ajriqmoi'", e[xw lovgou th'" monavdo" tiqemevnh".
II. Platonica tetraktys cum Platonicis Sirenibus in De animae procreatione in Timaeo, 1029c 3 – d 1, coniuncta: oJ de;
Plavtwn dh'lov" ejs tin ejpi; to; ojxu; proslambavnwn: levgei ga;r ejn th'/ Politeiva/ (617b) tw'n ojktw; sfairw'n
13
eJkavsthn perifevrein ªei\t∆º ejp ∆ aujth'/ Seirh'na bebhkui'an: a[/dein de; pavsa" e{na ãeJkavsthnà tovnon iJeivs a",
ejk de; pasw'n keravnnusqai mivan aJrmonivan. au|tai d∆ ajnievmenai ta; qei'a ei[rousi kai; katav/dousi th'"
iJera'" periovdou kai; coreiva" ojktavc ordon ejmmevleian: ojktw; ga;r h\san kai; oiJ prw'toi tw'n diplasivwn kai;
triplasivwn o{roi lovgwn, eJkatevra/ prosariqmoumevnh" merivdi th'" monavdo".
17
Cf. Philol., fr. 6 Huffman, apud Stob. 1, 21, 7d (peri; de; fuvsio" kai; aJrmoniva" w|de e[cei: aJ me;n ejstw; tw'n
pragmavtwn ajivdio" e[ssa kai; aujta; me;n aJ fuvsi" qeivan ga kai; oujk ajnqrwpivnhn ejndevcetai gnw'sin
plevon ga h] o{ti oujc oi|ovn t∆ h\n oujqe;n tw'n ejovntwn kai; gignwskovmenon uJf∆ aJm w'n ga genevsqai mh;
uJparcouvsa" ta'" ejstou'" tw'n pragmavtwn, ejx w|n sunevsta oJ kovsmo", kai; tw'n perainovntwn kai; tw'n
ajpeivrwn. ejpei; de; tai; ajrcai; uJp a'rcon oujc oJm oi'ai oujd∆ oJm ovfuloi e[ssai, h[dh ajduvnaton h\ç ka aujtai'"
kosmhqh'nai, eij mh; aJrmoniva ejp egevneto wJitiniw'n a{de trovp wi ejgevneto. ta; me;n w\n oJm oi'a kai; oJm ovfula
aJrmoniva" oujde;n ejpedevonto, ta; de; ajnovmoia mhde; oJmovfula mhde; ijsotagh' ajnavgka ta'i toiauvtai
aJrmonivai sugkeklei'sqai, oi{ai mevllonti ejn kovsmwi katevcesqai.
aJrmoniva" de; mevgeqov" ejsti sullaba; kai; di∆ ojxeia'n: to; de; di∆ ojxeia'n mei'zon ta'" sullaba'" ejp ogdovwi.
e[sti ga;r ajpo; uJpavta" ejpi; mevsan sullabav, ajp o; de; mevs a" ejpi; neavtan di∆ ojxeia'n, ajp o; de; neavta" ej"
trivtan sullabav, ajp o; de; trivta" ej" uJp avtan di∆ ojxeia'n: to; d∆ ejn mevswi mevsa" kai; trivta" ejpovgdoon: aJ
de; sullaba; ejpivtriton, to; de; di∆ ojxeia'n hJmiovlion, to; dia; pasa'n de; diplovon. ou{tw" aJrmoniva pevnte
ejpovgdoa kai; duvo dievsie", di∆ ojxeia'n de; triva ejp ovgdoa kai; divesi", sullaba; de; duv∆ ejp ovgdoa kai; divesi"
[paragraphum alterum de harmonia Nicomachus Gerasenus, pp. 252-3 Jan, servavit]).
18
De Pythagoreorum acusmatum antiquitate videas
I. Cornelii Hölk, 1894, p. 31-3, qui ex affinitate inter praeceptum ab Iamblicho in De vita Pythagorica (18, 84) cum
aliis sententiis Pythagoreis relatum, et locum Aristotelis Oeconomicorum, 1344a 8-13, haec acusmata iam saltem in
aetate classica nota esse agnovit. Conferantur:
a) Iamblichi liber De vita Pythagorica, 18, 84: gunai'ka ouj dei' diwvkein th;n auJtou', iJkevti" gavr: dio; kai; ajf∆
eJstiva" ajgovmeqa, kai; hJ lh'yi" dia; dexia'".
b) Aristotelis Oeconomica, 1344a 8-13: Prw'ton me;n ou\n ªnovmoi pro;" gunai'kaº ªkai;º to; mh; ajdikei'n: ou{tw"
ga;r a]n oujd∆ aujto;" ajdikoi'to. Tou'q∆ uJf hgei'tai de; ªo}º kai; oJ koino;" novmo": kaqavp er oiJ Puqagovreioi
levgousin, w{sper iJkevtin kai; ajf∆ eJstiva" hjgmevnhn wJ" h{kista dei'n ªdokei'nº ajdikei'n: ajdikiva de; ajndro;"
aiJ quvraze sunousivai gignovmenai.
II. Armandi Delatte, 1915, 259, p. 307 et 308, qui acusmata in dialogis esse disposita notavit, quod saepe apud
priscos sapientes fit (cf. Gualterii Burkert, 1972, p. 188, et Christophori Riedweg, 2002, p. 103, qui septem sapientes
meminit; cf. Plutarchi Septem sapientium convivium, 153c).
III. Gualterii Burkert, 1972, p. 166-192 (= 1962, 150 sqq.), ubi auctor Anaximandrum Milesium Iuniorem meminit,
qui, secundum Xenophontem, Smp., 3, 6, de allegoriis sibi operam dedit, secundum autem Sudam, s. v. (= α, 1987 =
F Gr Hist 9 T 1 = 58 C 6 DK), Pythagorea symbola interpretatus est, quae igitur in aetate classica vel prius iam nota
esse poterant.
IV. Cf. denique Martini Litchfield West, 1967, p. 11-14, praesertim p. 12; Martini Litchfield West, 1992, p. 224, et
Christophori Riedweg, 2002, p. 61, 91, et 94.
19
Cf. Martini Litchfield West, 1967, p. 12, et 1981, p. 127. Pythagorei sonum aeneum vocem esse numinis, quod in
aere commoraretur, credebant, secundum sententiam a Porphyrio in Vita Pythagorae, 41, servatam, qui Aristotelis
testimonio uti dicit (cf. Arist. fr. 196 Rose, 159 Gigon: to;n d∆ ejk calkou' krouomevnou ginovm enon h\c on fwnh;n
ei\naiv tino" tw'n daimovnwn ejnapeilhmmevnou tw'i calkw'i). Aliam Pythagoream sententiam Pleiadas Musarum
lyram appellat (cf. quoque Porph., VP, 41 = Arist., fr. 196 Rose = 159 Gigon: e[lege dev tina kai; mustikw'/ trovpw/
sumbolikw'" , a} dh; ejpi; plevon ∆Aristotevl h" ajnevgrayen. oi|on o{ti th;n qavlattan me;n ejkavlei Krovnou
14
davkruon, ta;" de; a[rktou" ÔReva" cei'ra", th;n de; pleiavda Mousw'n luvran), ubi sonos iterum sub specie
humana fictos esse videmus. De Pleiadibus Musarum lyra videas opusculum nostrum anno 2008 divulgatum. De
similibus apud Aborigines Polynesiae et Surinamiae, cf. Iohannis Arnotti MacCulloch, 1917, p. 6, et Martini
Litchfield West, 1967, p. 12, qui Erici Robertson Dodds, 1951, p. 175, n. 119 laudat. Necui similitudo antiquorum
philosophorum et Aboriginum Polynesiae sit molesta, hoc tantum dicamus, nos antiquos philosophos esse agrestes
non putamus, at eos homines, qui saepe pro agrestes creduntur, maioris aestimandos esse credimus.
20
21
Cf. Martini Litchfield West, 1967, p. 12.
Cf. Pl. R., 530 d 6-9 (Kinduneuvei, e[f hn, wJ" pro;" ajs tronomivan o[mmata pevp hgen, w}" pro;" ejnarmovnion
fora;n w\ta pagh'nai, kai; au|tai ajllhvl wn ajdelfaiv tine" aiJ ejpisth'm ai ei\nai, wJ" oi{ te Puqagovreioiv
fasi kai; hJm ei'", w\ Glauvkwn, sugcwrou'm en), et Arist. Metaph., 986a 2-3 (to;n o{l on oujrano;n aJrmonivan ei\nai
kai; ajriqmovn).
22
Decem corpora caelestia apud Pythagoreos Aristoteles laudat (Metaph., 986a 8-12: ejp eidh; tevl eion hJ deka;"
ei\nai dokei' kai; pa'san perieilhfevnai th;n tw'n ajriqmw'n fuvsin, kai; ta; ferovmena kata; to;n oujrano;n
devka me;n ei\naiv fasin, o[ntwn de; ejnneva movnon tw'n fanerw'n dia; tou'to dekavthn th;n ajntivcqona
poiou'sin). De tetrakty, vide S. E., M, VII, 94-5 (tetraktu;n de; ajriqmovn tina, o}" ejk tessavrwn tw'n prwvtwn
ajriqmw'n sugkeivmeno" to;n teleiovtaton ajp hvrtizen, w{sper to;n devka: e}n ga;r kai; duvo kai; triva kai;
tevssara devka givnetai. e[sti te ou|to" oJ ajriqmo;" prwvth tetraktuv" , phgh; de; ajenavou fuvsew" levlektai
parovs on kat∆ aujtou;" oJ suvmpa" kovsmo" kata; aJrmonivan dioikei'tai, hJ de; aJrmoniva suvsthmav ejsti triw'n
sumfwniw'n, th'" te dia; tessavrwn kai; th'" dia; pevnte kai; th'" dia; pasw'n, touvtwn de; tw'n triw'n
sumfwniw'n aiJ ajnalogivai ejn toi'" proeirhmevnoi" tevssarsin ajriqmoi'" euJrivs kontai).
23
Plato autem septem caelos in Timaeo (38c) laudat: h{lio" kai; selhvnh kai; pevnte a[lla a[stra, ejpivklhn
e[conta planhtav, eij" diorismo;n kai; fulakh;n ajriqmw'n crovnou gevgonen: swvm ata de; aujtw'n eJkavstwn
poihvs a" oJ qeo;" e[qhken eij" ta;" perifora;" a}" hJ qatevrou perivodo" h[/ein, eJpta; ou[sa" o[nta eJptav. Sed
Plato non systema struere, sed quaestiones et responsa, quae eis dari possint, perscrutari conabatur.
24
De Sirenibus sonorum caelestium simulacris cf. Theonis Smyrnaei p. 147 Hiller (e[nioi de; seirh'na" ouj tou;"
ajstevra" levgesqaiv fasin, ajlla; kata; to; Puqagoriko;n tou;" uJpo; th'" touvtwn fora'" ginomevnou" h[c ou"
kai; fqovggou" hJrmosmevnou" kai; sumfwvnou", ejx w|n mivan hJrmosmevnhn ajp otelei'sqai fwnhvn).
Descargar